- AMINON
- AMINONArchon Athenis, apud Athenaeum, Περινλῆς δὲ ἀποςθνήσκει κατὰ τὸ τρίτον ἔτος τοῦ Πελοποννησιακοῦ πολέμου, ἐπ᾿ Α᾿μείνονος Α῎ρχοντος, Pericles autem moritur, annô tertiô belli Peloponnesiaci, Aminone Archonte. Erat is annus ultimus Olymp. 87. quô Archelaus apud Macedones Regnum accepit. Eiusdem meminit Scholiastes Europidis, in argumento Hyppolyti, Η῾σκηνὴ τοῦ δράματος Υ῾πόκειται εν Θὴβαις Ο᾿λυμπιἁδι ὀγδοηκοςτῇ ἑβδόμη ἐπ᾿ Α᾿μείνονος Α῎ρχοντος. Scena dramatis Thebis est, Olympiade octuagesimâ septimâ, Aminone Archonte; et apud Laertium l. 3. c. 3. Πλάτων ἐπὶ Αμείνονος γέγονε, Plato Aminone Archonte natus est. Nempe Α᾿μείνων nomen proprium Graecis, ut Melior Latinis; alias comparativus hic est nominis ἀγαςθὸς. Vide Salmas. ad Solin. p. 156.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.